Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[188]
delectatur audiens multitudo et ducitur oratione et quasi voluptate quadam perfun—
ditur: quid habes quod disputes? Gaudet dolet, ridet
plorat, favet odit, contemnit invidet, ad misericordiam inducitur, ad pudendum, ad pigendum; irascitur mitigatur1,
sperat timet; haec perinde accidunt, ut eorum qui adsunt
mentes verbis et sententiis et actione tractantur; quid est
quod exspectetur docti alicuius sententia? Quod enim probat multitude, hoc idem doctis probandum est2. Denique
hoc specimen est popularis iudici, in quo numquam fuit
populo cum doctis intellegentibusque dissensio3.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.